Liedersammlung des Zürcher Chorliederverlag

Te Deum laudamus,

Liedtext

indexcontent
first_lineTe Deum laudamus,
lyricTe Deum laudamus,
Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem,
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli,
coeli et universae potestates:
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce procalamant:
Sanctus Dominus Deus Sabaoth!
Pleni sunt coeli et terra maiestatis gloriae tuae.
Te glorosus apostolorum chorus,
te prophetarum laudabilis numerus,
te mar tyrum candidatus laudat exercitus,
te per orbem terrarum sancta confitetur ecclisa,
Patrem immensae maiestatis,
venerandum tuum verum et nicum filium,
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu patris sempiternus es Filius.
Ta ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus,
tuis famulis subveni,
quos pretcioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numrari.
Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternam.
Per singulos dies benedicimus te;
et laudamus nomen tuum insaeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Domini, miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quem ad modum speravimus in te.
In te, Domine, speravi,
Non confundar in aeternum.
language ISO 639lat = latin / latin / lateinisch / latine, lingua latina
protection ©domain public

wird verwendet in

MediaTitelPersonGenreBesetzung
Broschüre / HeftTe Deum laudamusreligiöses Lied / MusikSATB