| lyric | 1. Vexilla regis prodeunt, fulget crucis mysterium, quo carne carnis conditor, suspensus est patibulo.
2. Quae vulnerata lanceae mucrone diro, criminum ut nos lavaret cordibus, manavit unda et sanguine.
3. Impleta sund quar concinit, David fideli camine, dicendo nationibus: Regnabit a ligno Deua.
4. O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam, reisque dele crimina.
5. Te fons salutis Trinitas, collaudet omnia spiritus: Quibus crucis victoriam largiris adde praemium.
Amen. |