| lyric | 1. Meum est propositum in taberna mori, ut sint vina proxima morientis ori; tunc cantabunt laetius angelorum chori: «Sit deus propitius huic potatori.» 2. Poculis accenditur animi Iucerna; cor imbutum nectare volat ad superna; mihi sapit dulcius vinum de taberna quam quod aqua miscuit praesulis pincerna.
3. Unicuique proprium dat natura donum;- ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum; tale vinum generat copiam sermonum. 4. Tales versus facio, quale vinum bibo; nihil possum facere nisi sumpto cibo; nihil valent penitus, quae ieiunus scribo; Nasonem post calicem carmine praeibo. 5. Mihi nunquam spiritus poetriae datur, nisi prius fuerit venter bene satur; dum in arca cerebri Bacchus dominatur, in me Phoebus irruit et miranda fatur. |